monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 57
{XVIII} Laquearia, quae nunc et in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo in Capitolio inaurata sunt censura L. Mummi. inde transiere in camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam vasa inaurantur, cum varie sua aetas de Catulo existimaverit, quod tegulas aereas Capitoli inaurasset.